라틴어 문장 검색

De terra usque ad superiora portae cherubim et palmae caelatae erant. In pariete templi
바닥에서 입구 위까지 성소의 벽에 커룹들과 야자나무들이 새겨져 있었다. (불가타 성경, 에제키엘서, 41장20)
Et caelati erant in ipsis ostiis templi cherubim et sculpturae palmarum, sicut in parietibus quoque expressi erant; et tectum ligneum erat in vestibuli fronte forinsecus.
이 성소의 문들에는 벽에 새긴 것과 같은 커룹들과 야자나무들이 새겨져 있었다. 그리고 현관 정면 바깥쪽에는 나무 차양이 달려 있었다. (불가타 성경, 에제키엘서, 41장25)
Et mulier erat circumdata purpura et coccino, et inaurata auro et lapide pretioso et margaritis, habens poculum aureum in manu sua plenum abominationibus et immunditiis fornicationis eius;
그 여자는 자주색과 진홍색 옷을 입고 금과 보석과 진주로 치장하였습니다. 손에는 자기가 저지른 불륜의 그 역겹고 더러운 것이 가득 담긴 금잔을 들고 있었습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 17장4)
Ergo themonem gemmarum sydus inaurat, Immo diem uerum reddit lux ista diesque Materialis hebet, nam lux natiua diei Lumen adoptiuum tantum miratur adorans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:11)
Cultus, forma, color, species, audacia, cursus Ditat eum nec in hec patitur sibi damna, quod illum Respersus candore color subrufus inaurat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 6:2)
Quae polum stellis variis inauras, Aetheris nostri solium serenans Siderum gemmis, varioque coelum Milite complens.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:7)
verum, pudenda aureis pudicorum verborum phaleris inaurare, variisque venustorum verborum coloribus investire.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:6)
Nitebat aula regio luxu splendida caelatis parietibus, et humida natabant pavimenta vino.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:28)
cithara balteo caelato apta strictim sustinetur;
(아풀레이우스, 플로리다 15:15)
Is saltatorie procurrens malumque bracteis inauratum dextra gerens, ei qui Paris videbatur porrigit, quid mandaret Iuppiter nutu significans, et protinus gradum scitule referens e conspectu facessit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 30:4)
IN fastigiis fori Traiani simulacra sunt sita circumundique inaurata equorum atque signorm militarium, subscriptumque est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 2:1)
Gradus autem turris apertos esse, et in se revertentes, et per senos subinde divisos utrinque statuis ligneis, inauratis vel saltem aenei coloris, cinctos cum statione spatiosa et lata in vertice.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 3:11)
Et supra interstitia arcuum collocentur aliae aliquae figurae inauratae continentes lamellas vitri colorati quibus varie ludant radii solares.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 4:14)
Quod primum, imagines inauratae sed marmoreae quae in usu sunt ornamento esse recte possunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 6:6)
Lapidibus de monte similes sunt, lignea et inaurata et inargentata; qui autem excolunt illa, confundentur.
(불가타 성경, 바룩서, 4장38)

SEARCH

MENU NAVIGATION